HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT LIV: De incestu Lot

#Gen. XIX

Lot autem egressus de Segor, mansit in monte in spelunca, et duae filiae ejus cum eo. Didicerant autem filiae Lot consummationem mundi futuram, per ignem. et suspicatae sunt tale aliquid factum, quale fuit in diebus Noe, scilicet ad reparandum genus humanum, servatas se esse superstites cum patre. Ideoque consilium inierunt, et patris moestitiam et rigorem vino mollientes, singulae, licet virgines, singulis noctibus susceperunt ab ignorante conceptum, nec repetierunt. Hoc tamen desuper appungunt Hebraei quasi incredibile, quia natura rerum non patitur coire quempiam nescientem. Vel dicitur nescisse filiam fuisse, putans fuisse uxorem suam. Dicitur quoque impossibile in defloratione fieri conceptum. Ob hoc Antichristus dicet se filium virginis. Peperitque major filia filium, et vocavit eum Moab, patrem Moabitarum; minor peperit filium, et vocavit eum Ammon, patrem Ammonitarum. Moab interpretatur ex patre, hoc nomine mater aperte publicavit incestum patris. Ammon filius populi mei. Haec aliquantulum texit, quasi filius cujusdam de populo meo. Dicit Hieronymus filias posse excusari, quia crediderunt genus humanum defecisse, et pietas posteritatis impietatem incestus excusavit se tanto, sed non in toto. Sed hoc patrem non excusat, sed infidelitas ejus causa fuit incestus. De eodem dicit Strabus: Lot inexcusabilis est: primo, quia angelo non credidit se posse salvari in Segor; deinde. quia inebriatus est, et fuit peccatum causa peccati.